Thursday, July 14, 2011

Please somebody translate this text from Latin?

Hercules tantum scelus expiare magnopere cupiebat. Constituit igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plurimis donis ornatum. Hoc in templo sedebat femina quaedam, nomine Pythia et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, huc venit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit.

No comments:

Post a Comment