Monday, July 11, 2011

LATIN HELP PLEASEEEEE!?

Interea is dies aderat quem Iason per nuntios edixerat, et ex omnibus regionibus Graeciae multi undique conveniebant. Traditum est autem in hoc numero fuisse Herculem, Orpheum, Castorem, Multosque alios quorum nomina notissima sunt. Ex his Iason, quos arbitratus est ad omnia subeunda pericula paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit; tum paucos dies moratus ut ad omnes casus subsidia compararet, navem deduxit, et tempestatem ad navigandum idoneam nactuss solvit. Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt et ibi in terram egressi sunt. C-u-m ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt hunc caecum esse et supplicio affici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset. Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra quaedam specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam afferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quae c-u-m ita essent, Phineus fame paene mortuus est.

No comments:

Post a Comment