Tuesday, July 12, 2011

Can someone please translate this latin?

Ubi hercules finem fecit, Pythia primo tacebat; tandem tamen eum iussit ad urbem Tiryntha ire, et regis Eurysthei omnia iussa facere. Hercules ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo se in servitutem tradidit. Duodecim annos crudelissimo Eurystheo servivit, et duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit; hoc enim modo tantum maleficium expiari potuit. De his laboribus plurima a poetis scripta sunt. Multa tamen quae poetae narrant credibilia non sunt.

No comments:

Post a Comment